

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 7: Versus 10
Et reversi sunt.Matthaeus planius explicat, quod dicente Domino:Sicut credidisti fiat tibi, sanatus sit puer[Matth. 8.]. Sed mos est beato Lucae ab aliis plane exposita breviare, vel etiam de industria praeterire quae breviter dicta ab aliis, vel omissa solertius dilucidare.Invenerunt servum.Credente Domino sanatur servus, quia potest meritum Domini etiam servis suffragari, non tantum fidei merito, sed etiam studio disciplinae.